Charter Document - 07022873
| Charter Number: | 07022873 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appointment |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f124v) |
Charter:
W[alterus] [] dilecto in Cristo filio magistro Willelmo de Axebrig clerico cum benedictione gratiam et salutem Probitatis merita et morum decor quibus persona tua laudabiliter decoratur nobis merito induxerunt affectum ut te quem dignum dinoscimus favore speciali benivolentie persequamur Ut igitur affectum nostrum evidenter agnoscas et nostram benivolentiam tibi sentias fructuosam ecclesiam de Brunnum juxta Wartre ad nostram collationem spectantem tibi conferimus intuitu caritatis teque rectorem instituimus canonice in eadem has tibi litteras nostri sigilli robore communitas in testimonium concedentes Datum apud Burton juxta Beverlacum ii kalendas Martii anno supradicto et pontificatus nostri nono
