Charter Document - 07022863

Charter Document - 07022863


Charter Number: 07022863
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1275
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f131v)

Charter:

Memorandum quod in octavis Beate Marie Virginis anno gratie MCCLXXV apud Skelling nobilis vir Symon dictus Constabularius miles constitutus in presentia nostra W[alterus] dei gratia Ebor Archiepiscopus Anglie primas se cum Katerina uxore Johannis Dentorp militis carnaliter deliquisse humili et contrito spiritu confitebatur ipsam et consortium ipsius ac omnia loca suspecta tactis Sacrosanctis penitus abjurando seque succursum Terre Sancte in c libris sterlingorum si cum eadem recidive ad nostrum arbitrium per suas litteras obligando nosque contritionem suam cordi ter ponderantes et rigorem pro viribus mitigantes eidem signaculum crucis ibidem tradidimus ita ut in propria persona adeat Terram Sanctam vel suis sumptibus ibi mittat pro isto commisso ydoneum bellatorem