Charter Document - 07022334
| Charter Number: | 07022334 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inquisition |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f40r) |
Charter:
W[alterus] permissione [] dilecto filio magistro Henrici de Braundeston salutem [] Breve domini regis recepimus iiij idus Novembri Anno Domini MCCLXVIIJ quod Robertus de Sutton in curia regis coram Justiciariis domini regis apud Westmonasterium per considerationem ejusdem curie recuperaverit presentationem suam versus Henricum Huse ad ecclesiam de Egrum et quod non obstante reclamatione predicti Henrici ad presentationem predicti Roberti ad predictam ecclesiam personam ydoneam admittamus Unde quia memoratus Robertus nobis Robertum de Hunsyngouere clericum ad eandem ecclesiam presentavit tibi mandamus quatinus recepta inquisitione super vacatione illius ecclesie et aliis consuetis articulis quatenus secundum tenorem statutorum domini Legati decuerit cum dicto presentato qui alias est beneficiatus prout intelleximus agatis sicut convenit vice nostra et quod canonicum fuerit adimplere curetis Datum iiij idus Novembre anno pontificatus nostri anno secundo
