Charter Document - 07021919
| Charter Number: | 07021919 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inquisition |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f145r) |
Charter:
Dominus Walterus capellanus parochialis iuratus et examinatus dicit quod seruicium Dei bene fit et honeste et secundum Ebor et dicit quod duo sunt presbiteri set vnus per abbatem et alius per quendam parochianum qui eum conducit Est ibi vnus clericus tantummodo Dicit quod Johannes frater abbatis diffamatus est de Mabilla vidua an sit correctus ignorat Item dicit quod Alexander armiger domini Godefridi de Dautre diffamatus est de Alicia Coke que impregnata est de eo sicut dicitur et ceteri de abbatia sunt bone fame Item dicit quod de diffamatione monachorum nichil audivit post inquisitionem Dicit quod dictus magistri Gileberti de Sancto Liffardo Dicit quod ecclesia Beati Germani in villa est capella consueuit tamen ibi esse baptisterium aliquo tempore set postea amotum fuit usque in monasterium monachorum nescit tamen cuius auctoritate Dicit quod abbas percipit in villa de denariis Beati Petri circiter x solidos de quibus nichil soluit De stipendiariis percipientibus dimidiam marcam vel minus recipiunt decimam tamen ad oblaciones eos non astringunt Dicit quod nullus capellanus vadit ad sinodum quia monachus quidam vadit ibidem pro omnibus Dicit quod duo pauperes vir et uxor submersi fuerunt scilicet Henricus de Arnewy et Agnes uxor eius plus debent quam habebant Item Walterus Stoyl decessit cum eisdem eodem infortunio et plus habuit in bonis quam alii Ista capella non est dedicata nec altare nec habet cimiterium quia parochianorum cadauera sepeliuntur in cimiterio magni monasterii Iste ordinatus est in Hybernia set dominus archiepiscopus Walterus de Grey ratificauit ordinem set literam inde non habet unde dimissus est sue consciencie Dicit quod ista capella non soluit procuracionem et habet alteragium ad firmam pro xxviii marcis Thomas capellanus juratus et examinatus dicit quod bene fit servitium in ista capella et in omnibus prescriptis concordat cum prejurato Adicit tamen quod quidam diffamatus est domini archiepiscopi dicens ipsum fuisse conjugatum et propter hoc adivit curiam Romanam set nomen ipsius diffamatorum ignorat Adicit etiam quod abbas diffamatus est de quadam muliere tamen per quosdam de com monachis suis Dominus Gilebertus de Lyndeseye juratus et examinatus concordat de diffamatione abbatis cum prejurato nomen mulieris ignorat Rogerus de Kelseye monachus diffamatus est de Evote conjugata que excitavit eundem monachum per istum ne ulterius veniret in locum ubi scandalum vel suspicio posset oriri De ceteris premissis nichil scit Dominus Thomas de Eyton laicus juratus et examinatus dicit de germano abbatis cum prejuratis adiciens ipsum esse conjugatum et quod continuat alterum adulterium cum pluribus Dicit etiam quod Alexander Flatting monachus in boscis campis et alibi miscet se meretricibus et Cristina Bouere sepe habet accessum ad eum et sepe cognoscitur ab eo De Rogero de Keleseye concordat cum prejurato Dicit de abbate quod diffamatus est nescit tamen de qua Simon laicus filius Dreri juratus et examinatus de predictis nichil scit Ricardus de Belam laicus juratus et examinatus concordat cum proximo jurato quia nichil scit Radulphus del Hul juratus et examinatus nichil scit Ricardus Othendel laicus juratus et examinatus concordat [de germano abbatis] cum dicto Thoma de Eyton prejurato adiciens quod una fuit femina Radulphi de Haubon et vocatur Mabilia et altera vocatur Johanna et altera Agnes de Multri quam dimisit duobus annis elapsis Alexander Niger monachus tenet Cristinam Bouere et Agnetem filiam Stephani de qua suscitavit prolem et quamdam mulierem nomine Anekous de qua suscitavit vivam prolem apud Crol et aliam apud Sneyth que vocatur Nalle et alias infinitas apud Eboracum et Akastre et alibi et quasi in qualibet villa unam et fetidissimas est et recte modo captus fuit cum quadam muliere in campis sicut audivit Dicit etiam quod abbas diffamatus est a monachis super incontinentia Wille Pinhous de germano concordat cum prejuratis et de Alexandro similiter David ad Aulam laicus juratus et examinatus de germano abbatis et de dicto Alexandro monacho concordat cum Ricardo Othendel prejurato Dicit etiam quod abbas diffamatus est quod mulierculas habet in maneriis suis et in villa de Seleby Item dicit quod Petrus de Brayton monachus diffamatus est quod tenet Aliciam Barkere conjugatam Adicit quod abbas suscitavit prolem de filia Walteri Potman et est circa x ebdomadarum
