Charter Document - 07021918

Charter Document - 07021918


Charter Number: 07021918
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f144r)

Charter:

Galfridus capellanus de Carleton juratus et examinatus dicit quod servitium honeste celebratur et sollempniter cotidie et secundum usum Ebor Dicit etiam quod fama monachorum et presbiterorum integra est et bona quoad omnes Aliquando tamen elapsis xvj annis Thomas presbiter parochialis unam filiam et unum filium ex quadam concubina suscitavit set postmodum non recidivave sicut credit Dicit quod de denariis Petri aliquid ulterius percipitur quam solvitur set quantum nescit De stipendiariis minus recipientibus dimidium marca vel v solidis decimas personales recipiunt ex consuetudine et nihilominus oblationes eorum ter in anno percipiunt Dominus Thomas capellanus parochialis juratus et examinatus dicit quod ecclesia dedicata est et appropriata abbati et conventui de Seleby quomodo et qualiter ignorat De omnibus prescriptis concordat cum prejurato Alexander capellanus juratus et examinatus dicit quod servitium honeste celebratur Dicit tamen quod missa in diebus ferialibus quandoque non celebratur et si celebretur tamen sine nota Adicit quod frater Thomas Gundale diffamatus est de Amicia que manet in villa de Sneyth set veritatem ignorat quia didicit ex relatu quorumdam Item dicit quod Alexander le Neyr monachus de Seleby suscitavit prolem de Nalle pistricem vij annis elapsis nec postea recidivave ut credit De decimis et appropriatione concordat cum prejurato Dicit quod ecclesia dedicatur et non habet vicariam Dicit etiam quod Fratres Minores et Predicatores sepe veniunt et predicant et honeste recipiuntur a monachis Robertus de Tikhille capellanus juratus et examinatus concordat de Amicia supradicta cum Alexandro prejurato adiciendo quod suscitavit prolem ex ea et conjugata est et hoc habet ex relatu aliorum et quidam dicunt quod eam adhuc cognoscit et quidam quod non Iste et predictus Thomas inventi sunt irregulares eo quod a non suo episcopo ordinati ante ratificationem administrarunt Adam clericus conjugatus juratus et examinatus concordat de muliere cum prejuratis Dicit etiam quod Thomas monachus tenet ecclesiam ad firmam pro lx marcis sive tantum reddit ad coquinam De decimis stipendiariorum et perceptione denariorum Beati Petri concordat cum prejuratis Dicit quod multi intestati decesserunt hoc anno quorum nomina ignorat Johannes clericus juratus et examinatus nichil scit de premissis nec aliis nisi quod omnia se habent bene et in pace