Charter Document - 07021916
| Charter Number: | 07021916 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inquisition |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f142r) Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
In Dei nomine Amen dictum priorem deponimus et eum a sua administratione sententialiter amovemus injungentes conventui quod alium ydoneum eligat in priorem qui sciat et valeat tam in temporalibus quam spiritualibus domum ut convenit gubernare Item facta visitatione et inquisitione compertum est quod Radulphus de Kodenore habet quamdam concubinam apud Anesleye de qua suscitavit prolem per quod religionis honestas dehonestatur et scandalum turpiter suscitatur Cum igitur nostrum sit huic morbo pontificali auctoritate remedium adhibere precipimus quod idem Radulphus decetero non exeat claustrum suum nisi in comitiva prioris vel subprioris donec scandalum auferatur et a nobis gratiam debitam meruerit obtinere Et quamquam eundem possemus merito gravius condemnare de melioratione sua et honestate futura firmam spem et fiduciam reportantes sibi parcendum duximus ista vice Item compertum est quod Robertus Barry alias quedam bona domus subtraxit sicut constat conventui et quod cum mulieribus consuetudinem habuit inhonestam et liberos suscitavit et quod unam habet apud Notingham concubinam noviter impregnatam Et quia per hoc scandalum nequiter generatur volentes contra hoc remedium adhibere precipimus quod idem claustro suo adhereat pacifice in futurum donec de sua melioratione et vite sue honestate constiterit per indicta manifesta et gratiam exeundi a nobis meruerit optinere Et quia inhonestum est quod taliter diffamatus in spiritualibus subprioratus curam gerere debeat ipsum a subprioratus officio amovemus Et quamquam super aliis que non sine interjectione verecundie possumus recitare punire possemus et graviter condemnare ipsius tamen punitionem expectando si velit honestius se habere nostro adhuc arbitrio reservamus Item compertum est quod Willelmus de Dunham de Rosa muliere quadam filium suscitavit quia frequenter ingreditur domum et ea que ibi potest adquirere defert matri sue que habitat in vicino et suspicio est quod dictus Willelmus per filium suum intermedium copiam habeat matris sue et quod sicut canis ad vomitum redeat ad peccatum Ne igitur religionis honestas per talem insolentiam penitus corruat et succumbat precipimus quod idem claustrum suum non exeat donec suspicio incontinentie penitus auferatur Quod si precepto nostro presumpserit contraire ipsum ad aliud monasterium transferemus et ipsum etiam alias puniamus quod alii delinquere decetero formidabunt Et quamquam alios de conventu possemus merito condemnare eorum tamen punitionem sub spe meliorationis adhuc nostro arbitrio reservamus Quod si quis ex nunc tam audax [et] temerarius inventus fuerit quod a domo sua sine prioris sui licentia recedat et temere pervagetur et in rebus nugatoriis tempora sua consumat religionis morem tali facto perperam et bone fame odorem in anime sue periculum denigratio ipsum a domo sua tanquam arborem infructuosam curabimus exstirpare et expellere sine spe funditus redeundi
