Charter Document - 07021915
| Charter Number: | 07021915 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ruling |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f141r) |
Charter:
In nomine Domini Amen [] Compertum est per inquisitionem factam ut decuit in conventu quod ea que in proxima visitatione nostra tam ore quam littera corrigi precepimus et servari in nostri contemptum et non modicum domus dispendium animarumque periculum adhuc penitus remanent incorrecta immo ex pernicioso neglectu inobedienter videntur esse rejecta maxime cum excessus pristinos hactenus continuari pateat evidenter Ob quod prius injuncta secundum quod ea in scriptis dedimus volumus recitari et ea per singula precipimus observari contemptum premissum taliter puniendo ut scilicet ad honestatem et decorem ordinis et carnalium affectuum repressionem carnibus in refectorio secundis feriis non utantur et donec omnia sic neglecta ad statum debitum reducantur semel singulis mensibus in secunda feria presens scriptura una cum priori publice coram omnibus in capitulo perlegatur Majores autem et quos invenerimus in hac parte decetero contemptores gravius ratione previa puniamus Ad hec quia scriptum est Ve soli et regulares maxime vite sue decet habere contestes precipimus quod canonici cum ad visitandum amicos exierint sine concanonico non incedant Item ut septa monasterii a discursu tam regularium quam aliorum melius conserventur precipimus quod muri sepes et fossata circa curiam et gardianum citra yemem reparentur ita quod non pateat alicui transitus per eadem Item injungimus priori et subpriori quod canonicos de levitate suspectos faciant decetero artius custodiri ne pro sue voluntatis arbitrio sicut hactenus evagentur et per insinuationem clamosam in dedecus congregationis super hujusmodi strictius procedere compellamur Ceterum quia expositis articulis fratri Hugoni de Farendon coram toto conventu videlicet quod idem Hugo suscitator est discordiarum et litium inter fratres et intolerabilis quod etiam composuit famosum libellum de nobis archiepiscopo priore suo et aliis de conventu diligenti inquisitione prehabita compertum est quod idem Hugo intolerabilis est rixosus et perniciosus socius inter fratres et de sua furia valde timetur et quod de sui correctione quasi ab omnibus desperatur de famoso vero libello [quia] tum per confessionem ejusdem tum per inquisitionem legitimam plene liquet decernimus ipsum Hugonem sicut hactenus custodiri donec deliberatione prehibita ac contritione ejus et melioratione visa plenius et experta de eo secundum sua merita aliter duxerimus ordinandum Volumus tamen quod prior canonicis suis indulgeat quod ipsum causa solatii et salutis anime possint aliquociens visitare ita tamen quod non detur inde materia conspirandi Servantibus autem premissa gratiam repromittimus et honorem non servantibus vero penam condignam pro meritis comminamur
