Charter Document - 07021903
| Charter Number: | 07021903 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f132v) |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini MCCLXXC quinto nonas Octobri inquisitione in prioratu de Boulton per nos W[alterus] [] canonice celebrata inventus est Willelmus Hog prior ejusdem loci per confessionem propriam et quidam etiam sui concanonici similiter per eorum confessionem sunt inventi conjurantes et conspirantes nobis contra canonica instituta Item compertum est per dicti prioris confessionem quod post suspensionem suam sui status reformatione non obtenta fecit sibi ministrari in mensa cum tu allia ut priori et in camera prioris sicut prius Item compertum est per ejusdem prioris confessionem quod ipse ivit apud Ebor ad procurandum liberationem suorum concanonicorum in nostra custodia ad eorum correctionem existentium per laicam potestatem et con volando ad vetitum examen conquestus fuit de nobis tam vicecomiti Ebor quam aliis laicis sic idem hoc plenius est confessus Item compertum est per ejusdem confessionem quod fecit quoddam procuratoriam sigillo capituli consignari ad prosequendam conjurationem superius annotatam per quod oportuit dilapidari bona monasterii et dampnabiliter dissipari Item compertum est quod per ipsius desidiam et defectum sunt quedam monasterii bona perdita et dilapidata pro fidelitate comitisse Albemarlie nondum facta Item compertum est quod prior post visitationem nostram sibi et conventui demandatam precepit canonicis suis in virtute obedientie quod in nostra visitatione in omnibus concordarent et sic spiritualibus non obstante nostra suspensione immiscuit se ut prior Item compertum est per ejusdem confessionem quod a dicto prioratu fecit expellere quemdam famulum nostras litteras deferentem Et omnia premissa in subsidium confessionis dicti prioris sunt per testes omni exceptione majores legitime comprobata Et quia premissa tam in juris canonici quam ecclesie nostre Ebor redundant contemptum Nos in Dei nomine Amen dictum Willelmum Hog priorem juris ordine in omnibus observato deponimus justitia exigente et eum tamquam immeritum et dampnosum ab administratione sua sententialiter amovemus decernentes ipsum fore ad prioratum alium transmittendum Actum die et loco supradictis cum continuatione diei proximo subsequentis
