Charter Document - 07021898

Charter Document - 07021898


Charter Number: 07021898
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f131v)

Charter:

W[alterus] [] dilectis in Cristo filiis parochianus ecclesie de Rue singulis et universis salutem gratam et benedictionem Ad colligendum fructus autumnales ecclesie supradicte dilectum nobis in Cristo Thomam de Poyton procuratorem nostrum constituimus per presentes quare vobis injungimus sub obtestatione divini judicii quod decimas et obventiones debitas dicte ecclesie provenientes de garbis et feno eidem favorabiliter tribui faciatis minutas vero decimas parochiali presbitero integre persolventes ita quod vestram devotionem debeamus merito commendare Datum apud Preston xj kalendas Septembris Anno Domini MCCLXXV