Charter Document - 07021865

Charter Document - 07021865


Charter Number: 07021865
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Threat
Date: 1274
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f124r)

Charter:

Reverendo in Cristo patri et domino W[alterus] [] Ricardus prior Dunolm datus provisor a venerabili patre Ottobonus Dei gratia Sancti Adriani diacono cardinali nuper in Anglie Apostolice Sedis legato salutem in Cristo Jesu Auctoritate Sedis Apostolice qua fungimur vobis inhibemus ne ad ecclesiam de Elvele cujus Johannes de Hesel extiterat rector aliquem admittatis quocumque titulo seu jure a vobis postulet se admitti eo quod magistro Gilbertus de Sancto Leofardo canonice providimus de eadem et inhibeatis seu inhibere faciatis abbati et conventui de Seleby qui dicuntur ejusdem ecclesie esse patroni ne quid attemptent in prejudicium provisionis memorate Nos enim decrevimus irritum et inane quid attemptatum fuerit seu attemptari contigerit a quocumque Datum Dunholm ix kalendas Octobre Anno domini MCCLXXIIIJ