Charter Document - 07021863
| Charter Number: | 07021863 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Absolution |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f129v) |
Charter:
W[alterus] [] dilectis in Christo filiabus Helewye Palmer et Isabelle filie sue salutem gratam et benedictionem Sicut ex vestra relatione recepimus vos votum alias emisistis ad limina Sancti Jacobi personaliter visitandum verum quia dictum votum pretextu paupertatis non poteritis adimplere ad instantiam vestram ipsum votum auctoritate Apostolica in Terre Sancte subsidium duximus convertendum vobis crucis caracterem tribuentis injungentes quod duos solidos sterlingorum solvatis in Terre subsidium memorate cum per collectores ad hoc specialiter deputatos fueritis requisitus Valeatis Datum apud Preston iiij nonas Septembri anno domini MCCLXX quinto et pontificatus nostri nono
