Charter Document - 07021861
| Charter Number: | 07021861 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Absolution |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f135v) |
Charter:
Pateat universis [] quod Anno Domini MCCLX quinto iij nonas Novembri dominus Nicholaus de Cnovile canonicus Suwellensis a nobis W[alterus] permissione [] crucis caractere pro solo devotionis affectu meruit insigniri et de bonis suis ad arbitrium nostrum viginti libras sterlingorum promisit numerandas viro ydoneo ad expensas quem ipse met pro sua voluntate duxerit eligendum ad eundum pro ipso in Terre Sancte succursum in passagio generali ita tamen quod in optione sua sit utrum velit aliquem virum transmittere tali modo vel illuc personaliter proficisci In cujus rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Datum apud Otteleye die et anno supradictis
