Charter Document - 07021821

Charter Document - 07021821


Charter Number: 07021821
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f117r)

Charter:

Noverint universi quod nos frater Johannes de Pontefracto subprior et canonici de Boulton Ebor dioecesis optentu quietis honorandi patris et prioris nostri fratris Ricardus de Bakhamton qui sicut intelleximus regimini dicti prioratus prorsus disposuit jam cedendum super perpetua competenti et congrua sustentatione ipsius de domo nostra de Boulton et rebus nostris externis singulis annis quoad vixerit secundum ordinationem reverendi patris domini W[alterus] Ebor Archiepiscopo Anglie primas Percipienda dispositioni et voluntati ejusdem patris et archiepiscopi nostri pure sponte et absolute nos supponimus et subicimus per presentes ratum habituri et firmum quicquid idem dominus archiepiscopus ordinaverit disposuerit et providerit in hac parte Datum in capitulo nostro apud Boulton xix kalendas Februarii Anno domini MCCLXXIIIJ