Charter Document - 07021720
| Charter Number: | 07021720 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Election |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f100r) |
Charter:
Die igitur Veneris antedicta Anno Domini MCC septuagesimo in capella domini London episcopi apud Stibbenheye juxta London coram domino archiepiscopo supradicto comparuerunt electus et procurator antedicti petentes cum instantia attestationes predictas publicari et negotium electionis hujusmodi fine debito terminari set quia idem archiepiscopus extra suum ter[r]itorium fuerat quesivit ab eisdem electo et procuratore si sibi placeret quod in negotio supradicto in ter[r]itorio procederetur alieno ipsi petebant quod extra ter[r]itorium suum procederet et negotium hujusmodi terminaret Publicatis igitur attestationibus et eisdem electo et procuratori facta copia earumdem quesitum fuit si ipsi vellent inniti decreto electionis et aliis instrumentis processum electionis contingentibus ex parte sua exhibitis una cum depositionibus supradictis illisque quod sic cum effectu respondentibus opposita fuerant quedam ex parte dicti domini archiepiscopi contra formam electionis in scriptis receptisque responsionibus in scriptis ad eadem a prefatis electo et procuratore habitaque aliquamdiu altercatione super eisdem prefixit dictus dominus archiepiscopus eisdem electo et procuratori diem Martis proximam tunc sequentem in capella sua apud Westmonasterium ad faciendum et recipiendum in dicto electionis negotio quod justitia suadebit
