Charter Document - 07021708

Charter Document - 07021708


Charter Number: 07021708
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1267
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f97r)
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

O[ttobonus] miseratione divina [] venerabili patri archiepiscopo Ebor et discreto viro archidiacono Cliveland in ecclesia Ebor salutem in auctore salutis Cum apud Salopiam ordinatum extiterit quod de decima episcopatus Bathon et Wellen Raynerio Furnani et Ricardo Salvaterre civibus et mercatoribus Florentinensibus de trecentis marcis sterlingorum quas domino regi liberaliter necessitatis tempore mutuarent satis fieret Et licet tunc ab ipso rege et a nobis super hoc ad collectores decime in ipso episcopatu literas habuissent nondum tamen in aliquo satisfactum est eis set labores et expensas propter hoc sustinuisse noscuntur Unde dominus rex volens quod de predicta pecunie summa satisfaciat eisdem mandat dictis collectoribus decime per speciales litteras ut de premissa summa solvant ipsis mercatoribus ad mandatum nostrum centum et quinque libras sterlingorum ad presens et per alias speciales litteras quod solvant eisdem de pecunia decime quater viginti et quindecim libras sterlingorum ita quod de predictis trecentis marcis sit eis plenaria satisfactum Quocirca discretioni vestre mandamus consentimus et volumus quatinus sic ex parte nostra et vestra mandetis efficaciter predictis collectoribus decime quod dictis mercatoribus vel eorum alteri sive eorum attornato assignent pecuniam collectam et primo colligendam de decima ut juxta mandatum domini regis et suarum continentiam litterarum de trecentis marcis plenam solutionem habeant et in vanum ulterius non laborent Expediatis eos cito quia compatiendum est eis eo quod non sunt usurarii et pecuniam mutuatam liberaliter mutuarent Datum Wynton idibus Decembris pontificatus domini Clementis pape iiij anno tertio