Charter Document - 07021681

Charter Document - 07021681


Charter Number: 07021681
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assurance
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f89r)

Charter:

W[alterus] permissione [] discretis viris et amicis suis karissimis domino Gilberto de Preston et sociis suis domini regis justiciariis itinerantibus apud Ebor salutem Quia clericos in causis criminalibus non a secularibus judicibus secundum jura et regni consuetudines set ab ecclesiasticis convenit judicari ad petendum et recipiendum clericos cujuscumque ordinis coram vobis super quibuscumque criminibus irretitos dilectos filios dominos Johannem de Holteby clericum et senescallum nostrum et Michaelem decanum Christianitatis Ebor et eorum alterum quem presentem esse contigerit in absentia officialis nostri procuratores nostros constituimus et fecimus attornatos Datum apud Burton idus Januarii Anno gratie MCCLXIJ