Charter Document - 07021616
| Charter Number: | 07021616 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f76r) |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis decano et capitulo Ebor salutem et Apostolicam benedictionem Cum ecclesia vestra multa sit honorificentia inter ceteras predicta si quis esset vel modicus in ipsa defectus eo id indignius videretur quo locum majorem dinoscitur optinere Unde indecorum sicut dicitis esse credentes quod ejusdem ecclesie cancellaria una de ipsius majoribus dignitatibus vilis admodum habeatur pro eo quod sic foret in facultatibus tenuis et exilis ut redditus sui summam centum solidorum non excederet annuatim ad decorem ipsius ecclesie cum distincta dignitatibus suis ecclesia Dei tanquam amicta varietate decora reddatur ecclesiam de Acclum in reditibus satis tenuem ad ordinationem vestram jure perpetuo prout asseritis devolutam cancellarie predicte per unionem duxistis pari assensu et voluntate unanimi adjungendam per litteras vestras nobis humiliter supplicantes ut unionem hujusmodi factam ex causa necessaria et honesta confirmare misericorditer dignaremur Nos vero piam in hoc esse intentionem vestram et laudabilem attendentes vestris supplicacionibus inclinati unionem ipsam sicut provide canonice ac utiliter facta est auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ereo hominum [] Data Laterani iij idus Martii pontificatus nostri anno septimo
