Charter Document - 07021571

Charter Document - 07021571


Charter Number: 07021571
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1269
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f60r)

Charter:

W[alterus] [] vicecomiti Ebor salutem Quia Johannes de Steinegrive in sua persistens pertinacia licet ad amicorum rogatum tractari fecerimus pluries cum eodem ad unitatem ecclesie redire contempnit devotionem vestram requirimus in Domino Jesu Cristo quatinus domini regis et domini Edwardi mandata contra dictum Johannes specialiter vobis jam secundo directa ad ejus insolentiam reprimendam cum maturitate qua decet exequi procuretis prorogationem malitiose hactenus procuratam per accelerationem debitam sicut convenit compensando ita quod pro vestro defectu domino Regi tertio conqueri non cogamur in sue dignitatis vituperium et contumeliam manifestam set devotionem vestram et promptitudinem debeamus in Domino potius commendare Bene valeatis Datum apud Lanum vi idus Junii pontificatus nostri anno tertio