Charter Document - 07021317

Charter Document - 07021317


Charter Number: 07021317
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1241
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f38v)

Charter:

W[alterus] Dei gratia Ebor Archiepiscopo Anglie primas dilecto sibi in Cristo capitulo Suwell salutem in Domino Quoniam de consensu vestro ita ordinavimus de prebenda de Calnetheton et de Muscham qua fuit fratris et concanonici vestri domini Henrici de Lexinton thesaurarii Sarum in ecclesia Suwell quod quicumque prebendam illam teneat solvat annuatim Adinulfo nepoti domini Gregorii Pape noni vel ejus certo procuratorij quinquaginta marcas argenti ad Pascha apud Novum Templum London in vita tantum ipsius Adinulfi et prebenda ipsa jam vacat per resignationem domini Henrici memorati nos dilecto filio nostro in Cristo Ricardo de Sutton illam caritative contulimus cum onere prenominato ita scilicet quod ipse Ricardus et successores sui quicumque prebendam prenominatam tenebit solvet annuatim memorato Adinulfo quam diu vixerit vel ejus certo procuratori sicut predictum est quinquaginta marcas ad Pascha Et ideo vobis mandamus quatinus predicto Ricardo stillum in choro et locum in capitulo vestro assignetis Datum apud Rypon xviij Kalendas Octobre pontificatus nostri anno xxvi