Charter Document - 07021125

Charter Document - 07021125


Charter Number: 07021125
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f16r)

Charter:

Domino suo salutem Licet per officialem domino archidiaconi Ebor facta fuisset inquisitio summaria super ecclesia de Geyregrave juxta formam consuetam postmodum tamen placuit vobis quod ego inquirerem super divisione ipsius dudum facta exquisite et vobis rescriberem super ipsa veritatem Propter quod in crastino synodi vocatis senioribus convicinis presente Magistro Henrico de Skipton qui incumbit possessioni vicarie subscriptis articulis singillatim responderunt requisiti Primus articulus Quis fuit patronus ecclesie de Geyregrave ante tempora Henrici de Percy Ricardus de Percy Secundus articulus Quis fuit rector quis vicarius ibi ante tempora Walteri de Grey et Magistri Henrici de Skipton inmediate Henricus de Grey frater Walteri de Grey Tertius articulus An dictus Magister fuit vicarius ibi ante tempora Walteri de Grey vel Walterus rector ante ipsum Quod unica ordinatione fuit uterque creatus et ecclesia divisa que semper prius fuerat una unius rectoris Quartus articulus An facta fuit aliqua ordinatio per scripturam inter ipsos et ubi est illa scriptura et quis ejus tenor An scriptura dicte ordinationis aliqua facta fuisset penitus ignoratur Suspicatur tamen aliquid quod si dictus Walterus aliquam scripturam habuit ipsam in articulo mortis sue domino Henrico de Percy destinavit Quintus Henry Percy articulus Quis fecit ordinationem divisionis si qua facta fuit an archiepiscopus qui tunc fuit an aliquis vice sua Archiepiscopus Walterus de Grey fecit illam ordinationem Walter Gray personaliter apud Upton juxta Hanepol Sextus articulus An Walterus de Grey fuit ibi rector institutus et an cura Walter de animarum fuerat sibi commissa Non fuit institutus nec cura animarum fuerat sibi commissa set tota cura commissa fuit Magistro Henrico de Skipton eo quod Magister Henricus erat prius ad totam ecclesiam presentatus Septimus articulus An Magister Henricus de Skipton in renunciatione sue appellationis persevere[t] Dicunt quod sic quoad personam presentati si tamen alius crearetur loco Walteri jus suum prosequeretur super redintegratione ecclesie Postmodum dixit michi domino decanus Ebor qui divisioni interfuit antedicte quod nullum instrumentum inde factum fuit In ceteris vero concordat suprascriptis Valeat dominus meus in Domino