Charter Document - 07020921

Charter Document - 07020921


Charter Number: 07020921
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f146r)

Charter:

Anno ab incarnatione Domini MCCLXX quinto xiiij kalendas Octobri visitatione facta in prioratu de Novo Burgo tam in capite quam in membris per nos Walterus permissione [] compertum est quod domus oneratum est ere alieno usque ad summam dccxxxvij libras xvj solidos x denariis Item compertum est quod quedam camera apud Fresch inutiliter est constructa pro qua re conventus plurimum est turbatus unde inhibemus ne decetero domus alique construantur nisi de assensu saniorum et seniorum de conventu proviso quod opera magis domui necessaria preponantur quod si secus fiat constructorem graviter puniamus et pro constructione camere memorate penam reservamus nostro arbitrio infligendam Item compertum est quod prior in suo officio est nimium mansuetus et permittit obedientiariis nimis voluntarie agere facta sua et quia super hoc est merito increpandus et etiam puniendus nisi fiat correctio super hujusmodi in futurum eum taliter puniemus quod excedere in aliquo ipse et alii formidabunt Item compertum est quod subprior de facili provocatur et in capitulo suos fratres irato animo aliquociens pertractat contra officium caritatis quod decetero fieri prohibemus injungentes sibi sub pena amotionis sui status quod cum omni moderantia et modestia erga suos fratres se habeat in futurum eos informans in spiritu lenitatis verbo pariter et exemplo Item compertum est quod celerarius nutrit equos aliquociens de communi et de ipsis negociatur secundum quod faciunt mercatores quod religionis non congruit honestati quod de cetero sub pena amotionis sui status fieri prohibemus et eo magis pretextu quod inter ementis vendentisque commercium difficile est non intervenire peccatum et istam inhibitionem et penam ad alios obedientiariis in delicto consimili extendemus Item compertum est quod idem celerarius non benigne alloquitur suos fratres nec etiam extraneos ut deceret propter quod domus multorum gratiam demeretur Et quia convenit suo officio presidenti extraneos et alios placare per verba mollia et mellita injungimus ei sub pena premissa quod decetero cum mansuetudine et omnimoda benignitate se habeat erga omnes ut per suum factum et gestum domus valeat a forensibus ut est opus gratiam promereri Item compertum est quod custos fabrica de officio suo nec de suis sumptibus in partibus transmarinis et etiam citra factis hactenus compotum non reddidit ut deceret nec se habet in suo officio secundum quod esset fabrice oportunum ob quod precipimus quod recepto compoto ab eodem sibi dicta obedientia auferatur et alii qui sciat et valeat dictum officium gubernare ab isto die post mensem utiliter assignetur Item compertum est quod gardinarius extra domum nimium evagatur et suum non regit officium ut deberet propter quod eundem a dicto officio decernimus amovendum precipientes quod loco suo alius infra quindecim dies utiliter subrogetur Item compertum est quod in camera veteris prioris fiunt confabulationes aliquociens inter fratres et quod laici et alii seculares illuc confluunt nimis crebro quod non congruit honestati et quia in hujusmodi confabulationibus et etiam confluentis ac discursibus possent inutilia pertractari volentes periculo in hac parte quatenus possumus obviare inhibemus sub pena excommunicationis ne decetero aliquis illuc vadat nisi de prioris vel subprioris licentia speciali quod si secus actum fuerit contravenientes graviter puniemus Item compertum est quod nostra vel etiam predecessoris nostri statuta non sunt ut congrueret observata quod in nostri contemptum videtur non modicum redundare et licet super hoc contemptores possimus et etiam debeamus merito condemnare volentes adhuc eisdem parcere mansuete sub spe correctionis debite in futurum punitionem differimus et ex causa quod si aliquos decetero in hiis et in aliis invenerimus transgressores nostras comminationes curabimus effectui mancipare ita quod eorum punitio metum incutiet animis plurimorum Ad hec quia expedit quod sigillum commune fide custodie committatur volumus et precipimus quod tres de sanioribus et senioribus de conventu ipsius custodie deputentur ita quod quilibet eorum habeat unam clavem et etiam habeat prior quartam proviso quod posthac nulla cum ipso sigillo littera consignetur nisi in presentia totius conventus littera prius recitata et hoc fieri precipimus sub pena excommunicationis quam ex nunc in contravenientes proferimus in hiis scriptis Et quia volumus quod tam nostra quam predecessoris nostri statuta salubriter edita singulorum mentibus ac memoria commendentur volumus et precipimus quod eadem quater in anno in capitulo plenaria recitentur ut eo efficacius fratres inhibita declinent et permissa sectentur Actum die et anno supradictis Per premissa vero vel aliquod premissorum non intendimus regule Beati Augustini in aliquo derogare