Charter Document - 07020917

Charter Document - 07020917


Charter Number: 07020917
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f143r)

Charter:

Prior examinatus dicit quod ipse primo juravit et post ea omnes de conventu Robertus tamen de Rypon quasi invitus juravit Item requisitus an ministravit in temporalibus et spiritualibus post suspensionem dicit quod non nisi quod ivit apud Ebor ut procuraret liberationem canonicorum a vicecomite Ebor Item dicit quod fecit sibi ministrari in mensa sicut priori et in camera prioris sicut prius Item requisitus an fecit aliquod instrumentum signari communi sigillo dicit quod sic quoddam procuratoriam ad prosequendum negotium inchoatum Requisitus an domus sit damnificata propter defectum suum dicit quod non set meliorata nisi in eo quod dedit c solidos pro eo quod non adiverat comitissam Albemarlie pro fidelitate facienda pro terra de Harewode Requisitus an conquestus fuit vicecomiti Ebor pro canonicis suis dicit quod sic et sibi et aliis Item totus conventus unanimi assensu renunciavit conjurationi et conspirationi facte contra archiepiscopum Frater Rogerus de Ingoldeby subprior juratus et examinatus dicit quod conjuratio et conspiratio facta fuit per priorem contra archiepiscopum quia per verba inductiva dicendo Videbo quis juravit et postea comminando dixit Videbo quis voluerit consentire Et conventus per timore quodam juravit et iste juratus dicit quod contra conscientiam suam juravit Item dicit quod prior post suspensionem ministravit in omnibus sicut prior eo excepto quod non ingrediebatur chorum capitulum nec refectorium sedendo in loco prioris set in parliamento se habuit sicut prior Item juratus et examinatus dicit quod quoddam procuratoriam fuit communi sigillo signatum ad prosequendum negotium inchoatum et si illud negotium fuisset prosecutum secundum quod extitit contra archiepiscopum conspiratum domus confusa fuisset irremeabiliter et destructa Item dicit quod per defectum prioris est a domus damnificata usque ad xij marcas tum in expensis tum in equo dato tum in pecunia numerata pro eo quod non accessit ad comitissam Albemarlie pro fidelitate facienda pro terra de Harewode Item dicit quod prior precepit quod deferens litteras archiepiscopi expelleretur a domo Requisitus qualiter hoc scit dicit quod prior hoc sibi retulit et injunxit ei quod inquireret quis eum ad hospitium recepisset Item dicit quod prior adivit vicecomitem Eboracensem et escaetorem ac alios ut conquereretur de archiepiscopo et quod liberaret canonicos per laicam potestatem Visitatus et examinatus dicit quod obedientiariis nimium morantur aliquando in suis officiis et nimium evagantur ita quod divinum officium prepeditur Johannes de Pontefracto juratus et examinatus in omnibus concordat cum predurato Johannes de Ottele juratus et examinatus in omnibus concordat cum prejuratis Frater Willelmus Marescallus juratus et examinatus in omnibus concordat cum prejuratis Frater Reynerus juratus et examinatus concordat cum prejuratis hoc adjecto quod est unus conversus in cellario cum celerari et non consuevit prius esse nisi unus conversus vel unus canonicus Johannes de Lund juratus et examinatus dicit quod ex relatu didicit quod prior fecit sibi ministrari exterius post suspensionem tanquam priori Adicit etiam quod duo sunt sub celerari secundum quod proximus prejuratus deponit et etiam tot obedientiariis [propter] quod divinum officium minus bene frequentatur In aliis concordat cum prejuratis Frater Thomas de Alne juratus et examinatus concordat in omnibus cum prejuratis Nicholaus de Pontefracto [] concordat [] De obedientiariis concordat similiter cum Johanne de Lund Robertus de Rypon juratus et examinatus concordat in omnibus cum subpriore et adicit quod prior injunxit post suspensionem suam conventui in virtute obedientie quod unanimiter se haberent in visitatione et ita in spiritualibus ministravit Dicit etiam quod scuti fer prioris duos habet pueros in domo qui de bonis monasterii procurantur et aliam habet familiam onerosam Frater Hugo de Nascefeld juratus et examinatus a prejuratis discrepat in omnibus In hoc tamen concordat quod juramentum prestitit cum ceteris de conventu priore dicente turbato animo Videbo quis mecum prestabit sacramentum Super eo quod prior fecit sibi ministrari tanquam priori in mensa concordat cum prejuratis adiciens quod omnia didicit ex relatu Arnaldus du Clay juratus et examinatus nichil scit nisi ex relatu quia non fuit tunc domi Frater Elias de Blida juratus et examinatus concordat cum prejuratis