Charter Document - 07020901

Charter Document - 07020901


Charter Number: 07020901
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f132r)

Charter:

W[alterus] [] dilecto in Cristo filio magistro Roffredo de Ferenton rectori medietatis ecclesie de Holand salutem [] Volentes tue devotioni gratiam facere specialem tibi concedimus ut per triennium in nostris et dominorum tuorum et etiam predicte medietatis tue obsequiis in Romana Curia valeas commorari et interim etiam proventus dicte medietatis cum ea integritate percipere possis qua illos perciperes si in dicta medietate personaliter resideres ita tamen quod interim facias eidem medietati per ydoneum presbiterum de serviri Sequestrum vero si quod in dicta ecclesia occasione residentie non facte vel quia forsitan non vocatus ad ordines suscipiendos non venistis auctoritate nostra seu cujuscumque alicujus auctoritate factum liberaliter tenore presentium relaxamus nec pati volumus quod occasione predicta aliquod interim in dicta medietate sequestrum fiat Quod si secus actum fuerit aliud ex nunc decernimus non tenere Data apud Preston xiij kaln Septembri pontificatus nostri anno nono