Charter Document - 07020900

Charter Document - 07020900


Charter Number: 07020900
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1276
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f131v)

Charter:

Suo officiali salutem gratam et benedictionem Quia divina nobis dextera assistente ordines in ecclesia conventuali de Seleby die Sabbati qua cantatur Sitientes intendimus celebrare vobis mandamus firmiter injungentes quatinus peremptorie citetis vel citari faciatis omnes illos qui ecclesiastica obtinent beneficia qui non fuerint hactenus in sacris ordinibus constituti quod compareant dictis die et loco subdiaconatus ordinem recepturi sub pena amissionis beneficiorum eorundem ceteros vero beneficiatos quod ordinem recipiant secundum quod animorum cura exigit et requirit Qualiter autem presens mandatum duxeritis faciendum nobis dictis loco et die curetis per litteras vestras harum seriem continentes fideliter intimare Valeatis Datum apud Cawod xiiij kalendas Martii pontificatus nostri anno decimo