Charter Document - 07020896

Charter Document - 07020896


Charter Number: 07020896
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f131r)

Charter:

Suo magistro Ade de Bibers salutem gratam et benedictionem Quia parochia ecclesie de Ruddeby adeo dilatatur quod decime capellarum adiacentium colligi bene non poterunt per rectorem qui nobis et ecclesie nostre semper est benivolus et devotus quinimmo sub manu custodum diriperentur per malivolos tota die nisi secundum quod hactenus fieri consuevit parochianis ante tempus messium venderentur volumus et mandamus quatinus quo ad ipsum in executione statuti super hoc dissimuletis de gratia speciali ita quod nec ipse nec alii pro hujusmodi obviatione statuti quo ad dictas decimas fatigentur Valeatis Datum apud Beverlacum xix kaln Septembri pontificatus nostri anno nono