Charter Document - 07020893
| Charter Number: | 07020893 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f128v) |
Charter:
Universis has litteras inspecturis W[alterus] permissione divina Ebor Archiepiscopo Anglie primas salutem in omnium Salvatore Quia veritas sepius examinata magis in lucem splendescit et prevalet falsitati dignum fore decrevimus in Deo veritatis auctore ipsam ab omnibus fidelibus requirente eam manifestare in omnibus que valemus Cum igitur inter abbatem de Bellalanda ex parte una et Hospitalarios Sancti Johannis Jerusalem ex altera vertatur in dubium aliquorum assertione utrum quidam Conradus nomine qui aliquando tenuit ecclesiam Sancti Felicis fuisset ad eamdem per dictos Hospitalarios presentatus universitati vestre tenore presentium declaramus facti seriem plenius explicando quod quidam Hugolinus nomine auctoritate apostolica obtinuit ecclesiam memoratam et eam tenuit quousque fuit in episcopum promotus in partibus transmarinis Quo in episcopum promoto quidam legatus in Anglie per dominum papam missus dictam ecclesiam prefato Conrado contulit qui eam tenuit taliter assecutus nec in archivo ecclesie nostre Ebor inveniri potent quod dictus Conradus fuisset per dictos Hospitalarios presentatus In cujus rei testimonium signum nostrum apponi fecimus huic scripto Valeatis Datum apud Cawode xiiij kalendas Martii anno domini MCCLXX quinto et pontificatus nostri decimo
