Charter Document - 07020892

Charter Document - 07020892


Charter Number: 07020892
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f128v)

Charter:

W[alterus] permissione divina Ebor Archiepiscopo Anglie primas dilectis in Cristo filiabus priorisse de Hanepol ac priorisse de Appelton [Siningtwaith] necnon et aliis priorisse ejusdem ordinis per Ebor dioecesim constitutis salutem gratam et benedictionem Cura nostri officii pastoralis nos excitat et inducit super gregem dominicum nobis commissum circa ipsius salutem jugiter cogitare Cum igitur nostrum sit vobis de confessoribus utiliter providere vobis mandamus firmiter injungentes quatinus Fratres Minores [et Predicatores] qui in ecclesia Dei fulgent velud splendor firmamenti ad vestras confessiones audiendas sicut hactenus fieri consuevit non obstante inhibitione ex parte abbatum Cisterciensis ordinis vobis facta recipere studeatis quia dicti abbates in vos nullam habent jurisdictionem ordinariam vel etiam delegatam Quare vobis inhibemus sub pena canonice districtionis ne dictis abbatibus decetero intendatis vel eorum injuncta seu mandata absque nostra licentia in posterum admittatis Quod si secus geritis contra vos cum severitate juris viriliter procedemus Valeatis Datum apud Cawode xiij kalendas Martii anno domini MCCLXX quinto et pontificatus nostri decimo