Charter Document - 07020886
| Charter Number: | 07020886 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f127r) |
Charter:
Pateat universis ad quorum notitiam pervenerit hec scriptura quod nos W[alterus] [] Anno Domini MCCLXX secundo apud Burton juxta Beverlacum cum lande de Karleton et de Sandeburne de novo facte fuissent terre arabiles et noviter decimales nec essent adhuc ad aliquam parrochiam canonice limitate cupientes omnia que nostri officii debitum respicere dinoscuntur secundum statuta canonica exercere et juris tramiti mancipare decimas de dictis landis provenientes capelle de Stoketon pertinent ad prebendam de Bogthorpe auctoritate dioecesana inperpetuum duximus assignandas in Dei nomine statuentes quod dicte capelle fideliter dentur decime memorate In cujus rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Datum apud Lanum ij idus Junii Anno gratie MCCLXX sexto et pontificatus nostri decimo
