Charter Document - 07020884

Charter Document - 07020884


Charter Number: 07020884
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f125v)

Charter:

W[alterus] [] dilecto in Cristo filio Willelmus [] Ebor salutem gratam et benedictionem Devotionis tue precibus inclinati concedimus per presentes ut clerici domus tue quos ad sacros ordines acceptaveris promovendos dum extra nostram provinciam agimus [quos optentu vestri a nostre jurisdictionis vinculo prorsus absolvimus in hoc casu] ad presentationem tuam ex hac nostra permissione licite valeant a quovis nostro suffraganeo absque irregularitatis macula ordinari ita tamen quod nos vel successores nostri sic ordinatis nullatenus teneamur Datum apud Thorp juxta Ebor vi kalendas Martii anno domini MCCLXXIIIJ