Charter Document - 07020863
| Charter Number: | 07020863 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f129r) |
Charter:
W[alterus] permissione [] dilecto in Cristo filio presbitero parochiali de Driffeld salutem gratam et benedictionem Quia Willelmus de Driffeld a nobis crucis caractere meruit insigniri eundem a sententia excommunicationis quam incurrit pro eo quod in Symonem Orre et Robertum de Langtoft clericos manus injecerat temere violentas cum injuria gravis non fuerit nec enormis cumque injuriam passis satisfecerit competenter auctoritate Apostolica nobis specialiter attributa in forma juris duximus absolvendum et eidem injunximus quod in generali passagio adeat personaliter Terram Sanctam vel quod omnium bonorum suorum medietatem in dicte Terre subsidium subministret si hoc duxerit eligendum Unde tibi mandamus quatinus eundem denunciari facias taliter absolutam Valeatis Datum apud Beverlacum nonas Augusti pontificatus nostri anno nono
