Charter Document - 07020862
| Charter Number: | 07020862 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f123v) |
Charter:
W[alterus] dei gratia Ebor Archiepiscopus Anglie primas dilecto filio magistro Gilberto de Sancti Leofardo salutem gratiam et benedictionem Quoniam abbas et conventus de Seleby magistrum Willelmum de Lafford ad sacrum ordinem non promotum nobis nuper ad ecclesiam de Elveley per mortem Johannis de Heselle rectoris ejusdem vacantem presentarunt ipsum tanquam institutionis canonice non capacem ad eam non duximus admittendum Advertentes igitur potestatem providendi dicte ecclesie ad nos fuisse devolutam eo quod dicti religiosi non poterunt decetero variare dictam ecclesiam vacantem tibi auctoritate ordinaria conferimus et rectorem instituimus in eadem In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud iiij idus Decembre Anno domini MCC septuagesimo quatro
