Charter Document - 07020859
| Charter Number: | 07020859 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Absolution |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f122v) |
Charter:
W[alterus] permissione [] dilecto in Cristo filio decano de Cravene salutem gratam et benedictionem Quia Johannes filius Matill de Aeston a nobis crucis caractere meruit insigniri eundem a sententia excommunicationis quam incurrit pro eo quod in dominum Willelmum parochialem presbiterum de Gergrave manus injecerat temere violentas auctoritate Apostolica nobis specialiter attributa in forma juris duximus absolvendum et eidem injunximus quod in generali passagio adeat personaliter Terram Sanctam vel quod omnium bonorum suorum tertiam partem in dicte Terre subsidium subministret si hoc duxerit eligendum Unde tibi mandamus quatinus eundem denunciari facias taliter absolutum Valeas Datum apud Burton xvj kalendas Aprili anno domini MCCLXXIIIJ et pontificatus nostri nono
