Charter Document - 07020838
| Charter Number: | 07020838 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f120r) |
Charter:
Suo Elye de Fenton receptori salutem gratam et benedictionem Libera magistro Reymundo de Nogeriis vel ejus certo nuncio deferenti litteras refutantis ducentas marcas quas pro ecclesia Wellensi sibi certa de causa tenemur exsolvere tali tamen protestatione emissa quod si plus debito solvimus illud nobis in debitum al locetur Item libera collectoribus decime papalis centum marcas pro decima archiepiscopatus nostri de primo termino presentis anni Item de eodem termino decem marcas pro prebenda de Lachton Item de dicto termino quinque marcas pro ecclesia de Bingham Item de eodem termino quatuor marcas pro prebenda Willelmi de Grenefeld apud Ripon Item de prefato termino duas marcas pro ecclesia de Dretteby Item de prefato termino decem solidos pro ecclesia de Rampeston Et tibi al locabitur Summa totalis libera[tionis] cccxxj marce et x solidarum Valeatis Datum apud Extildesham iij kalendas Januari anno gratie MCCLXX quinto et pontificatus nostri decimo
