Charter Document - 07020833

Charter Document - 07020833


Charter Number: 07020833
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f120r)

Charter:

Suo Elye de Fenton benedictionem gratiam et salutem Cum Fratres Predicatores apud Ebor[] debeant in festo Nativitatis Beate Virginis suum provinciale capitulum celebrare eos dicto die festi sumptibus nostris volumus procurare quare vobis mandamus quatinus ipsis pecuniam ad eorum providentiam faciendam dicto die secundum quod Oliverus de Eynecurt vobis referet viva voce studeatis ministrare proviso quod omnia eis necessaria ipso die nostris sumptibus tribuantur Valete Datum Apud Beverlacum iii idus Augusti pontificatus nostri anno nono