Charter Document - 07020828
| Charter Number: | 07020828 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f119v) |
Charter:
W[alterus] permissione [] dilectis in Cristo filiis omnibus ballivis et fidelibus suis et libere tenentibus et aliis in villa et libertate Beverlaci constitutis salutem [] Quia volumus quod mensure in eadem libertate mensuris regiis sicut fieri consuevit penitus sint concordes dilectos nobis Radulphum de Esingwold et Gilbertum de Snayth et Philippum Toundu assignavimus ad mensuras et omnia alia ibidem ad dominicum pertinentia videndum et examinandum videlicet assisas panis vini et cervisie bussellos galones ulnas et pondera et ad excessus transgressorum in premissis corrigendos prout secundum consuetudinem hactenus fieri consuevit Ideoque vobis mandamus quatinus eisdem Radulphum Gilbertum [et] Philippum intendentes sitis in premissis [et] respondentes sicut vobis plenius scire facient ex parte nostra Datum apud Lanum anno domini MCCLXXV et pontificatus nostri ix
