Charter Document - 07020826

Charter Document - 07020826


Charter Number: 07020826
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1266 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f119r)

Charter:

W[alterus] permissione [] amico suo karissimo viro provide et discrete magistro Raimundo de Nugeriis domini pape capellano et ipsius in Anglie nuncio constitute salutem et votiva ac continua perfrui sospitate Quia vos equitatis et justitie novimus amatorem et iniquitatis ac sceleris pro viribus destructorem ad fidei vestre devotionem tanquam ad refugium speciale recurrimus pro remedio optinendo in hiis que per officii vestri debitum poterunt expediri Hinc est quod cum de bonis ecclesie nostre Ebor pro decima satisfecerimus competenter quod nihilominus nomine vestro pro eadem decima in maneriis ecclesie nostre predicte in Wigorniensi dioecesi existentibus districtiones faciunt tediosas bona ibidem inventa venditioni publice exponendo Unde cum bona fides non patiatur quod bis idem sicut vestra novit discretio exigatur vos requirimus et rogamus quatinus illam districtionem faciatis si placet sine more dispendio relaxari pro certo tenentes quod ilia maneria non sunt separata nec discreta ab aliis maneriis ecclesie nostre predicte set in contributione facienda omnia veniunt in communi Bene valeatis