Charter Document - 07020822

Charter Document - 07020822


Charter Number: 07020822
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1266 - 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f117r)

Charter:

Decano tali salutem Dolentes referimus et frequenter revolvimus contristati qualiter Willelmus de Percy plurium ecclesiarum curam habentium animarum nostre et aliarum dioecesium se gerens intolerabiliter pro rectore fructus usurpat annuos earundem et tanquam homo militaris qui titulum clericatus habere videtur pro delicto inter curiales discurrit scur[r]iliter vagabundus et officia laicalia que sunt clericis prorsus a canone interdicta subire sine delectu non absque scandalo et offensa et anime sue pernicioso periculo non veretur cujus sanguinis nobilitas deberet omnia que scrupulum inducunt conscientia cum timore Domini dedignari Nos insuper advertentes in ipso quod bonis moribus videtur violentius adversari videlicet quod absque dispensatione Sedis Apostolica sacros ordines non ingressus titulum institutionis non adeptus fructus et proventus diversarum ecclesiarum parochialium non tam percipit quam usurpat ipsum prout nostro officio incumbit sepe monuimus ut ordinum susceptione se re habilitare prout decurrit ad regimen animarum et gratiam Sedis Apostolice super pluralitate beneficiorum quibus incumbit sibi fieri procuraret sed nostris persuasionibus more rebellium non inclinans in perceptione fructuum clericum [in profana conversatione laicum] intolerabiliter se configens sibi ipsi contrarius inhonestissime pervagatur Nos igitur pestem tam notoriam et prolixam non valentes diutius tolerare qui passi sumus cauterium conscientia frequentissime in hoc facto tibi mandamus quatinus fructus et proventus talis et talis beneficii cujus possessioni incumbit non canonice sed hostiliter sicut predo integre colligas et collecta salvo custodias donec de eisdem vel inter pauperes parochianos distribuendis vel circa refectionem edificiorum que passus est suo tempore miserabiliter concidere in ruinam seu ornamentorum ecclesie necessariam reparationem quam negligenter pretermisit expendendis disposuerimus prout cautum fuerit de consilio peritorum Volumus etiam et mandamus quatinus severitate canonica compescas contradictores seu rebelles et ceteros omnes cujuscumque conditionis fuerint qui te turbaverint in premissis Moneas insuper dictum Willelmum si presens fuerit alioquin facias monitionem in ecclesiis tui decanatus sollempniter publicari quod in proximis Quatuor Temporibus se nostro conspectui representet prout decurrit ordinandum et dispensationem Sedis Apostolice si quam super hujusmodi beneficiis habeat coram officiali nostro Ebor in crastino Beati Michaelis sub edicto peremptorio studeat exhibere alioquin ex tunc de beneficiis quorum rectorem mendaciter se confingit via canonica disponemus Datum []