Charter Document - 07020803
| Charter Number: | 07020803 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Admission |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f113r) |
Charter:
W[alterus] permissione [] dilectis in Cristo filiis magistro Hugoni de Retford et perpetuo vicario ecclesie de Wetley salutem [] Ad ordinandam et taxandam vicariam ecclesie de Harewrth omnibus circumstantiis plenius indagatis ita quod vicarius congruam sustentationem habeat et honestam et mansionem etiam competentem vobis vices nostras committimus per presentes proviso quod procurator decani et capituli Rotomagensium vel ipsius substitutus seu alius eorum nomine ad hoc specialius assignatus ad dictas ordinationem et taxationem faciendas ut convenit evocetur Nos vero augmentationem vestre ordinationis si viderimus faciendam nobis insuper reservamus Quid autem in premissis duxeritis faciendum nobis curetis per litteras vestras patentes fideliter intimare Datum MCCLXXV xvij kalendas Januarii apud Burton
