Charter Document - 07020767

Charter Document - 07020767


Charter Number: 07020767
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Allowance
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f109r)

Charter:

Suo officiali salutem gratam et benedictionem Quia Thomas de Rale expensas suas allegans ex sterilitate anni presentis ad solvendum decem libras in quibus nobis tenetur termino constitute sicut asserit efficitur minus potens terminos sibi conces[s]imus infrascriptos ut scilicet centum solidos solvat in festo Sancti Martini proximo venturo et centum solidos in festo Sancti Michaelis sequente anno scilicet Domini MCCLXX primo Unde volumus quod in rotulari faciatis terminos antedictos nullamque sibi molestiam faciatis inferri pretextu dicte pecunie sicut promiserat non solute Valeatis Datum iij nonas Octobre pontificatus nostri anno iiij De premissis autem idoneam volumus ab ipso recipi cautionem