Charter Document - 07020759
| Charter Number: | 07020759 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f108r) |
Charter:
W[alterus] permissione divina Ebor Archiepiscopus Anglie primas [] religiosis mulieribus et filiis in Deo dilectis priorissa et canonicis de Swyne salutem gratam et benedictionem Inter sollicitudines qua nobis in nostra provincia committuntur ipse nos pungunt precipue que circa personas religiosas vertuntur ut reformetur status ipsarum et deinceps firmius observetur Sane quantumcumque devotionem vestram pro regularis observantia discipline viderimus commendandam imperfectum tamen vestrum juvare volentes et pro viribus nostris supplere subscripta vobis in virtute obedientie et sub pena canonica injungimus adimplenda In primis quod cum priorissa gregi tibi commissa salva ordinis disciplina regularis te conformes ne per rigorem torpeat vel per tolerantiam insolescat vos autem omnes et singule de conventu obedientie debitum in singulis vobis secundum regulam vel ad bonum ordinis ex deliberatione precepta sinceriter observetis ut sic vera probetur conformitas in capite et membris ne si de rebellione vos convinci contigerit improbitatem vestram gravi cogamur animadversione punire Silentium insuper in locis debitis precipue introitumque et exitum claustri melius solito horis presertim suspectis precipimus communiter observari Secreta etiam colloquia inter moniales et sorores vel inte[r] se invicem aut cum secularibus personis interdicimus nisi sit super necessariis domus vel ordinis et hoc custode presente ne de conspiratione vel aliquo inhonesto suspicio oriatur Et cum deceat vos singulas uno regi consilio bonumque domus vestre tam intra quam extra debeatis in omnibus affectare in virtute professionis vestre vobis injungimus quod ea que in parlamentis vel secretis colloquiis proferuntur ad quascumque de conventu quomodo libet pervenerint nullatenus revelentur quia nonnunquam ex hujusmodi [revelationibus] religiosis provenit scandalum et jactura et insuper qui secreta detegunt credimus excommunicationis sententiam incurrisse ipso facto Ceterum quia ex defectu victualium sicut dicitur wlgo oritur sepe contentio et sicut dicit Apostolus non alligandum os bovis arantis volumus quod conventus de cetero melius procuretur et ut hoc quiescis et honestius fiat volumus quod quadraginta marce ad sustentationem conventus per aliquem fratrem de domo industrium dispensanda de communi consilio deputentur quousque domus a debitis melius relevetur Hec autem ad presens vobis mittimus ad reformationem domus vestre [et] quietem eaque precipimus plenius observari penaque condigna fuere curabimus secundum juris rigorem quas contra venisse percepimus vel etiam aberrasse Valeatis Datum idus Martii anno domini MCCLX septimo
