Charter Document - 07020757
| Charter Number: | 07020757 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f107v) |
Charter:
Cum inter Ricardum de Schyreborne rectorem ecclesie de Egemanton ex parte una et dominam Clementiam de Meynyl dominam ville ejusdem ex altera super quibusdam articulis suborta fuisset materia questionis placuit tandem partibus eisdem per viam pacis et concordia questionem hujusmodi terminare et sic se submiserant partes prefate ordinationi statuto seu laudo venerabilis patris domini Walterus Dei gratia [] tactisque sacrosanctis corporale sacramentum prestiterunt quod ejusdem domini archiepiscopi ordinationem statutum diffinitionem seu laudum alte et basse per omnia illibate observabunt Nos igitur Walterus Dei gratia [] super articulo primo de subtractione videlicet cujusdam annue prestationis vij quarteria et iij busselli avene ecclesie de Egemanton debite et consuete ordinamus et diffinimus quod predicta domina prefato rectori et ecclesie sue predicta vij quarteria et iij busselli avene solvat apud Egemanton sicut retro temporibus fieri consuevit Super arreragiis vero subtractis pronunciacionem nostram reservamus Oratorium vero quod ipsa domina erexit in parochiali ecclesia de Egemanton in prejudicium matricis ecclesie irrequisito nostro consensu suspendimus et oblationes ibi perceptas ecclesie matrici decernimus restituendas Super decimis autem pannagii herbagii gardini parcorum et orti volumus quod [per] officialem archidiaconi et decanum nostrum loci illius diligens fiat inquisitio et si inveniatur ecclesiam de Egemanton fuisse in possessione premissorum et per dominam Clementiam possessione hujusmodi destitutam volumus et diffinimus quod premissorum fiat restitutio sicut retro temporibus fieri consuevit et solutio eorundem Super equis dicti rectoris captis per dominam et abductis volumus et sub pena excommunicationis inhibemus ne de cetero capiantur nec abducantur per eandem preter licentiam et voluntatem dicti rectoris De fraxinis autem abscisis in cimiterio de Egemanton volumus per predictos officialem et decanum diligentem fieri inquisitionem qui fuerunt illi qui absciderunt et cujus auctoritate et cujus esse debeant secundum consuetudinem vicinorum locorum in cujusmodi usus positi fuerunt et quantum valuerunt ut per hoc appareat cujusmodi emenda sit in hac parte facienda Item diffinimus quod domina predicta et sui non impediant dictum rectorem quin liberum habeat ingressum et egressum cum suis pecoribus et ap[p]ulsum ad aquam sicut ceteri vicini volentes quod omnes rixe et contumelie ex utraque parte remittantur et decetero nullatenus committantur Datum apud Rufford ij kalendas Decembre pontificatus nostri anno quarto
