Charter Document - 07020747
| Charter Number: | 07020747 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1269 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f106r) |
Charter:
Archidiacono Norwycensi salutem Scitis quod rector ecclesie quilibet obligatur ad duo scilicet ecclesie sue deserviat vel de serviri faciat et animarum parochia sue sicut convenit curam gerat In uno quidem licet cum periculo vobis parcimus quia de residentia facienda in ecclesia de Setrington vos ad presens antique societatis intuitu non artemus De cura etiam dissimulamus licet ministros minus utiles habeatis ibidem non enim ad tantam curam sufficiunt sicut intelleximus et etiam ad explendum sue servitutis obsequium ornamenta seu instrumenta pro tanto loco non habent et hoc in vestram magis quod dolemus quam in eorum redundat personam Quocirca devotionem vestram hortamur in Domino requirentes attente quatinus pro anime vestre salute pariter et honore defectus ecclesie memorate et domorum ejusdem adeo evidentes et honesto cuilibet intolerabiles cum qua festinatione poteritis faciatis suppleri et nos ad hoc sequestrum quod officialis noster ibi fecerat relaxamus Dicitur enim quod cum centum libris defectus predicti vix poterunt emendari Set attendat vestra discretio quod si quod absit omittis quod hortatur negligentiam sive contemptum hujusmodi conniventibus oculis sicut modo non poterimus preterire Datum xi kalendas Aprili pontificatus nostri anno tertio
