Charter Document - 07020742

Charter Document - 07020742


Charter Number: 07020742
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Threat
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f105v)

Charter:

W[alterus] permissione [] viris discretis et amicis suis karissimis Martinus de Litlebur et Rogerus de Seyton justiciariis domini regis in Banco salutem De hiis que tangunt dominum nostrum regem et dominum Edwardum ejus primogenitum et ad eorum exheredationem procurari conspicimus silere non possumus nec debemus ideoque cum domina Sibilla de Cressi una cum viro suo cui nupsit jam tertio manerium de Plaipol quod est de hereditate ejusdem fratri viri predicti non solum dare vendere et alienare proponat set etiam chirographario sicut dicitur coram vobis finaliter procurare sicut alias certum fuit et per dominum Edwardum prohibitum et penitus impeditum discretionem vestram requirimus et monemus quatinus chirographum super manerio supradicto vel aliis terris ejusdem domine que de domino rege tenentur priusquam coram domino rege et suo consilio sit inde tractatum et plene discussum levari nullatenus permittatis Scimus enim quod domino regi pateret inde prejudicium et domino Edwardo mirabiliter displiceret cum alias se opposuerit sicut premisimus si procedatur aliter in hoc facto Valeatis Datum Notingham xvij kalendas Februarii anno gratie MCC septuagesimo