Charter Document - 07020726
| Charter Number: | 07020726 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f103r) |
Charter:
W[alterus] [] priori et fratribus de Ordine Predicatorum Beverlaci salutem Scientes vos fortes ecclesie Dei columpnas veritatisque fidei esse sine fictione precones ad relevationem nostre sarcine subditorum nostrorum salutem et meriti contemplationis augmentum litteras nostras vestro et Minorum Ordinibus dudum meminimus concessisse ut passim in vestra parochia confessiones possetis audire et penitentias injungere salutares jure tamen nostro et nostri penitentiarii semper salvo Verum ex relatu fide dignorum nunc et alias accepimus quod vos parochianos Sancti Martini et Sancte Marie ecclesiarum Beverlaci ad confessiones et quedam alia sacramentalia quotiens ad vos ea occasione accesserint indifferenter admittitis ex quo provenit quod quidam proprie salutis immemores decimarum et aliorum jurium ecclesia fraudatores sint proprii sacerdotis licentia ad vos confitendi gratia venientes et se Deo ac ecclesia super hiis ad que ex precepto specialiter obligantur satisfecisse plenaria mentiuntur Unde quia concessionem nostram predictam non intelleximus adeo dilatasse quod obviaremus per hoc canonicis institutis pluraque pericula tam spiritualia quam temporalia sicut timemus proveniunt ex premissis serenitatem vestre sanctitatis affectuose requirimus in Domino Jesu Cristo quatinus in potestate vobis in hac parte commissa tale tenere curetis pacis pariter et honoris intuitu moderamen quod non nisi licentiatus a dictarum ecclesiarum vicario parochianos aliquatenus admittatis decetero ad premissa ita si placet quod via eis non pateat sicut prius ulterius malignandi et jura ecclesiastica machinationibus fraudatorum non pereant ad quorum conservationem pontificali professione sacramentaliter obligamur sicque sequatur confusio lamentabilis ubi salus queritur animarum
