Charter Document - 07020725

Charter Document - 07020725


Charter Number: 07020725
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1269
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f103r)

Charter:

W[alterus] [] archidiacono Noting salutem Querelam Willelmi rectoris ecclesie de Guthemundham recepimus continentem quod quidam malefactores Sathanse satellites domos suas apud Bathele violenter ingressi dictum Willelmi pulsando et male tractando tres equos suos quosdam libros et alia bona manu armata depredaverunt et secum violenter abduxerunt Et quia dicitur quod predicta bona ad archidiaconatum vestrum devenerunt vobis mandamus auctoritate nostra firmiter injungentes quatinus per vos aut officialem vestrum diligentem faciatis inquisitionem ad quos predicta bona pervenerunt et ea prefato rectori faciatis restitui sicut decet contradictores si qui fuerint aut rebelles animadversione canonica compescendo Denunciantes nihilominus malefactores supradictos et eorundem bonorum receptatores ac eorum fautores excommunicatos in singulis ecclesiis archidiaconatus vestri quousque bona predicta restituerint et eidem rectori satisfecerint ut tenentur absolutionisque beneficium promeruerint in forma juris Datum apud Suwelle v kalendas Octobre pontificatus nostri anno tertio