Charter Document - 07020723
| Charter Number: | 07020723 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1268 - 1270 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f102r) |
Charter:
Salutem Cum explorati juris sit et rationi nihilominus consonum quod etsi princeps quandoque precise scribat et rationabiliter tamen exceptio seu justa excusatio admitti debeat magnificentissimam majestatem vestram turbari non credimus si quod aliquando scribitis excusatione legitima recenti expedire nequimus Sane precepit nobis nuper excellentia vestra quod quia presentationem vestram ad ecclesiam de Warsop nostre dioecesis contra dominum Robertum de Sutton per considerationem curias vestre recuperastis Willelmum de Birlay clericum vestrum nobis per vos presentatum ad eandem ecclesiam admitteremus At ex parte magistri Willelmi de Lessington decani Lincoln coram nobis est excipiendo propositum quod etsi legitima fuisset vestra recuperatio ad executionem tamen mandati vestri in ipsius prejudicium et magis ecclesiastice libertatis enervationem procedere secundum canonicas sanctiques non possumus nec debemus cum idem magister Willelmus per dictum dominum Robertum filium et heredem patris sui qui ex legitima successione paterna jus patronatus ejusdem ecclesie utpote annexum possidebat ad eandem ecclesiam nobis dudum extitit presentatus et inquisitione sub forma debita secundum articulos consuetos sollempniter precedente et pro dicto domino Roberto tanquam ejusdem ecclesie patrono et ipsius presentato sufficienter in omnibus faciente auctoritate nostra legitime postmodum admissus et in corporalem ac pacificam possessionem ejusdem ecclesie per nos inductus ante omnem conquestionem super hoc motam seu presentationem vel oppositionem a vobis factam sicut de ipsius admissione et possessione nobis sufficienter ostendit Insuper Sedem Apostolicam sollempniter in scriptis appellans ne nos vel alius auctoritate nostra vel alterius dictum Willelmum de Birlay ad eandem ecclesiam de Warsop in prejudicium juris et possessionis sum admittamus vel admitti faciamus protestans demum quod si dictus Willelmus vel alius contra ipsum magistrum Willelmi super eadem ecclesia coram nobis voluerit in forma juris experiri servato ordine semper paratus erit se defendere Cum igitur non minus per Sacrorum canonum instituta quam per secularium principum decreta ecclesiam Dei gubernari sollicitius oporteat nos attendentes expresse cautum in jure canonico quod presentatus ab eo qui jus patronatus ecclesie possidebat removeri non debeat admissus licet jure postmodum evictum fuerit jus patronatus et arbitrantes quod si de hujusmodi admissione ipsius magistri Willelmi et sessione sua de quibus mandatum vestrum nullam facit mentionem vobis similiter constitisset littera vestra nequaquam sub hac forma processisset ab executione mandati vestri ad presens subsistere artati canonica justitia credimus oportunum presertim cum predictus vester presentatus die sibi assignato non fuerit legitime prosecutus
