Charter Document - 07020722

Charter Document - 07020722


Charter Number: 07020722
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1271
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f100v)

Charter:

W[alterus] [] magistro Bonettum de Sancto Quintino salutem Quod prior et conventus de Kirkham magistro Henrico Sampsone collectori decimis in nostra provincia deputato de decima bonorum suorum spiritualium et temporalium secundum verum valorem pro triennio satisfecerunt littera ejusdem magistri Henrico nobis exhibita declarat satis evidenter unde nec videbitur nobis nec juris peritis cum quibus super hoc tractatum habuimus necesse fore procuratorem dictorum religiosorum sacramento a vobis delato iterum onerari nec ex casu superveniente legitime expedita in dubium revocari Datum apud Scroby iiij kalendas Februarii pontificatus nostri anno quinto