Charter Document - 07020717

Charter Document - 07020717


Charter Number: 07020717
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1266 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f101v)

Charter:

Nos G[odefridus] Dei gratia Ebor archiepiscopus Anglie primas in visitationibus factis in monasterio de Novo burgo de hiis que reformanda existunt in capite et in membris diligentius inquirentes quia per probationes legitime constat quod prior excessus fratrum non equalitate nec ex caritate corrigit set quosdam notatos sustinet ac defendit fratrum quorumdam confessionem et penitentiam perniciose detexit fratribus quibusdam crimina proprio motu imposuit conspirationem seu collusionem contra visitationem et correctionem cum fratribus iniens exhibuit et exhiberi fecit a fratribus juramentum nefarium quod nobis inquirentibus non detergerent que erant et que sunt in monasterio corrigenda sub pena excommunicationis fratribus inhibens ne nobis eadem revelarent in nostra autem presentia juramentum exhibens corporale quod omnia que erant in monasterio corrigenda tam in capite quam in membris occultis dumtaxat exceptis criminibus revelaret cum plura non occulta essent corrigenda ea nobis revelare noluit sepius requisitus Ipsum perjurum bonorum ecclesie dissipatorem dampnosum multipliciter familiam dampnosam et superfluam monasterio retinentem ut ex predictis et aliis quibusdam patet ex premissis et aliis causis quas ad presens tacemus ab administratione sententialiter amovemus ipsum absolventes a cura regiminis ratus absolvendo quoque fratres monasterii hujus ab obedientia ejus eis damus licentiam canonice providendi suo monasterio de priore