Charter Document - 07020716
| Charter Number: | 07020716 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f101v) |
Charter:
W[alterus] permissione [] archidiacono Estriding salutem Querelam hominum et parochianorum capello de Houeton recepimus continentem quod cum ipsi Thomam rectorem ejusdem capelle super cantaria in capella ipsa tribus diebus per ebdomadam habenda qua se ad capellam ipsam per dictum rectorem contra justitiam spoliatos esse dicebant coram vobis auctoritate ordinaria traxissent in causam vos causam hujusmodi diutius detinentes in suspenso licet anno et amplius jam elapso a partibus esset hinc inde in causa conclusum ad decisionem ejusdem prout asserunt procedere mon curastis quamquam per eosdem non staret per quos fuistis super hoc congruis loco et tempore pluries requisiti Finem igitur litibus imponi cupientes discretioni vestre mandamus quatinus dictam causam cum ea qua convenit celeritate prout justum fuerit terminare curetis ne per negligentiam vestram manum apponere nos oporteat ad eandem Datum apud Wartre x kalendas Januarii anno gratie MCCLX septimo
