Charter Document - 07020714
| Charter Number: | 07020714 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Explanation |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f98r) |
Charter:
W[alterus] permissione [] Robertus Burnel archidiacono Ebor salutem Viarum discrimina et occupationes nostras multiplices in diversis intelligere bene poteritis hiis diebus ideoque cum fiducia vos rogamus quatinus in festo Sancti Edwardi et in Parliamento sequente nos sicut melius et honestius poteritis excusetis quia post Pascha absentiam nostram presentem bene sup[p]lebimus Deo dante De negotiis quidem domini nostri et vestri sicut decet solliciti pro vicesima dominicorum nostrorum et villanorum licet cum difficultate levari fecimus centum marcas et Ebor deponi ita quod quandocumque mandaveritis pro eisdem sicut decurrit litteras nostras pro eisdem liberandis sine mori dispendio faciemus Debetis etiam intelligere quod ad inducendum abbates priores et alios religiosas necnon et clerum nostre dioecesis ut consentirent in contributionem vicesime in subsidium domini nostri predicti non solum alias set et in proxima sinodo nostra testibus dominis R Extraneo et Thoma de Doulton diligentiam qua potuimus fecimus adhiberi Unde fuit responsum finaliter quod clerum sequerentur Cantuariensis provincie pro eo quod nostra longe major existit et audito quod ipse in subsidio faciendo consentiat nostratis benigne facient quod providerint faciendum Iccirco vos requirimus quatinus nobis scribatis quid sit factum communiter in provincia memorata et quid per nos velletis fieri in hac parte Nos enim parati sumus ut decet ad omne quod possumus consilium et juvamen set nolumus quod nobis sicut hactenus detrahatur ac si essemus impeditores negotii supradicti Valeatis Datum Noting vi kalendas Januarii pontificatus domini Archiepiscopi anno quinto
